![]() Speaker: June 17, 2014 Here's some poppycock rubbish: et in isto consulatu predicti consules miserunt galeas XXII et golabios VI cum multis machinis lignaminis de castellis, et cum centum militibus cum equis supra Sarracenos ad Minoricam et alia loca usque in Almaria. de quibus galeis Caffarus consul fuit guida cum Oberto Turre, quem elegit sibi sotium in hoc itinere. postquam vero ad Minoricam venerunt, terram descenderunt cum equis et militibus et cum bellatoribus viris ; et sic cum loricis et elmis et allis armis, dimissis galeis cum paucis in portu Fomeli, milites et pedites multa vexilla defferentes per totam insulam armati perrexerunt, et capientes Sarracenos et raubam, devastando casales per IIII dies, ad galeas redierunt; ibique sub tentoriis quiescentes, ecce milites Sarracenorum CCC fere usque ad tentoria armata manu latenter venerunt, multos pedites secum habentes. Ianuenses vero ilico equos ascenderunt , et bellum statim cum Sarracenis inceperunt; et Sarraceni terga vertentes sine mora fugere inceperunt. et sic Ianuenses per octo miliaria eos sequentes, duas partes militum et peditum Sarracenorum interfecerunt. et in campis mortuos dimiserunt. postea vero ad civitatem ipsius insule perrexerunt, et ceperunt, et eam destruxerunt, et peccuniam in galeis posuerunt. preterea prefate galee omnes deinde Almariam perrexerunt, et in portu Almarie multas naves honeratas ex multis magnis divitiis invenerunt, et peccuniam inde extraxerunt et in galeis posuerunt. et postea in terram descenderunt, et tentoria prope civitatem posuerunt, gatas et machinas et predeiras ibi fecerunt. interim uero Sarraceni territi pacem et treguam Ianuensibus pecierunt, et pro pace, si Ianuenses facerent, centum tredecim miliaria marabetinorum valens promiserunt. quibus Caffarus et Obertus Turris pro ceteris sic responderunt: "non pacem, sed treguam usque ad reditum Ianue faciemus, si predictos marabetinos ad presens nobis dederitis." statim namque Sarraceni, timore comoti, dixerunt: "accipite ad presens XXV miliaria, et de aliis dabimus vobis ostaticos VIII cum elemino; usque ad octo dies complebimus alios." et in presenti nocte marabetinos XXV milia dederunt. et donec marabotini numerabantur in nocte, et comiti galearum supra marabetinos dividendo stabant infra hoc rex Almarie clam cum duabus galeis et cum innumerata peccunia nocte recessit. mane veniente Sarraceni alium regem elegerunt qui ilico predictos ostaticos ad galeas misit, et predictam peccuniam dare promisit. at quia ad terminum octo dierum peccuniam non soluit, Ianuenses inde, ira comoti, terram descenderunt, et bella multa cum manganis et gatis ad civitatem dederunt, et per XXII dies in tentoriis galearum in terra steterunt. et postea superveniente ieme inde recesserunt, et Ianuam cum triumpho et magna peccunia capta Ianuam venerunt. |
Speakers2 >