Speakers2
Jane Eyre
![]() Speaker: June 17, 2014 Here's some poppycock rubbish: et in isto consulatu predicti consules miserunt galeas XXII et golabios VI cum multis machinis lignaminis de castellis, et cum centum militibus cum equis supra Sarracenos ad Minoricam et alia loca usque in Almaria. de quibus galeis Caffarus consul fuit guida cum Oberto Turre, quem elegit sibi sotium in hoc itinere. postquam vero ad Minoricam venerunt, terram descenderunt cum equis et militibus et cum bellatoribus viris ; et sic cum loricis et elmis et allis armis, dimissis galeis cum paucis in portu Fomeli, milites et pedites multa vexilla defferentes per totam insulam armati perrexerunt, et capientes Sarracenos et raubam, devastando casales per IIII dies, ad galeas redierunt; ibique sub tentoriis quiescentes, ecce milites Sarracenorum CCC fere usque ad tentoria armata manu latenter venerunt, multos pedites secum habentes. Ianuenses vero ilico equos ascenderunt , et bellum statim cum Sarracenis inceperunt; et Sarraceni terga vertentes sine mora fugere inceperunt. et sic Ianuenses per octo miliaria eos sequentes, duas partes militum et peditum Sarracenorum interfecerunt. et in campis mortuos dimiserunt. postea vero ad civitatem ipsius insule perrexerunt, et ceperunt, et eam destruxerunt, et peccuniam in galeis posuerunt. preterea prefate galee omnes deinde Almariam perrexerunt, et in portu Almarie multas naves honeratas ex multis magnis divitiis invenerunt, et peccuniam inde extraxerunt et in galeis posuerunt. et postea in terram descenderunt, et tentoria prope civitatem posuerunt, gatas et machinas et predeiras ibi fecerunt. interim uero Sarraceni territi pacem et treguam Ianuensibus pecierunt, et pro pace, si Ianuenses facerent, centum tredecim miliaria marabetinorum valens promiserunt. quibus Caffarus et Obertus Turris pro ceteris sic responderunt: "non pacem, sed treguam usque ad reditum Ianue faciemus, si predictos marabetinos ad presens nobis dederitis." statim namque Sarraceni, timore comoti, dixerunt: "accipite ad presens XXV miliaria, et de aliis dabimus vobis ostaticos VIII cum elemino; usque ad octo dies complebimus alios." et in presenti nocte marabetinos XXV milia dederunt. et donec marabotini numerabantur in nocte, et comiti galearum supra marabetinos dividendo stabant infra hoc rex Almarie clam cum duabus galeis et cum innumerata peccunia nocte recessit. mane veniente Sarraceni alium regem elegerunt qui ilico predictos ostaticos ad galeas misit, et predictam peccuniam dare promisit. at quia ad terminum octo dierum peccuniam non soluit, Ianuenses inde, ira comoti, terram descenderunt, et bella multa cum manganis et gatis ad civitatem dederunt, et per XXII dies in tentoriis galearum in terra steterunt. et postea superveniente ieme inde recesserunt, et Ianuam cum triumpho et magna peccunia capta Ianuam venerunt. |
Jim Bob Stevens, S.J.
![]() Speaker: April 1, 2014 Jim Bob is a Jesuit and theologian at the University of Columbia. He actually does not exist; I just invented him because I needed a place holder to show what this page might look like. Instead of generating a whole bunch more content, I think I will just paste in some Pisan notarial documents from the late 13th century. Pericciolus quondam Bonacursi Alsalaganba de cappella Sancti Christofori de Chinsica, coram me Ugolino notario et testibus infrascriptis, recepit et habuit ab Hermellina relicta Romei quondam Benni de Orticaria, dante pro se et suprascripto Romeo, olim viro suo, solidos .XXVI. denariorum pisanorum minutorum quos dictus Pericciolus dicebat se habere recipere a suprascriptis Romeo et Hermellina iugalibus per cartam rogatam a me suprascripto Ugolino notario vel alio notario, de quibus solidis .XXVI. denariorum et oc omni et toto eo quod dicti iugales vel aliquis eorum suprascripto Pericciolo dare usque hodie tenebatur, dictus Pericciolus vocavit se ab ea bene quietum et pacatum et eos et eorum bona inde liberavit et absolvit et finem et refutationem inde ei fecit et dictam cartam solidorum .XXVI. denariorum et omnes alias a quocumque vel quibuscumque notariis rogatam et rogatas, cassam et cassas vocavit et esse voluit et per istam illam et illas cassari precepit. Actum Pisis in porticu turris Simonis Scornigiani et consortum que est ante canpanile Sancti Christofri de Chinsica, presentibus Vanne Porcelli quondam Iuliani et Iacobi quondam Stefani Burse testibus ad hec rogatis dominice incarnationis anno millesimo ducentesimo septuagesimo tertio, indictione .XV., .XIII. kalendas mai. |